Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


46. HERCULES ASKS AID OF ATLAS

Herculés quamquam quiétem vehementer cupiébat, tamen Eurystheó párére cónstituit, et simul ac iússa éius accépit, proficíscí mátúrávit. Á multís mercátóribus quaesíverat quó in locó Hesperidés habitárent, nihil tamen certum reperíre potuerat. Frústrá per multás terrás iter fécit et multa perícula subiit; tandem, cum in hís itineribus tótum annum cónsúmpsisset, ad extrémam partem orbis terrárum, quae proxima est Óceanó, pervénit. Híc stábat vir quídam, nomine Atlás, ingentí mágnitúdine corporis, quí caelum (ita tráditum est) umerís suís sustinébat, né in terram décideret. Herculés tantás vírís mágnopere mírátus statim in conloquium cum Atlante vénit, et cum causam itineris docuisset, auxilium ab eó petiit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com