Anno Urbis - The Roman Empire Online

A FIRST LATIN READER

Latin | Prev | Next | Contents


58. A FATEFUL ACCIDENT

Post breve tempus Peliás, veritus né régnum suum tantá ví et fraude occupátum ámitteret, amícum quendam Delphós mísit, quí óráculum cónsuleret. Ille igitur quam celerrimé Delphós sé contulit et quam ob causam vénisset démónstrávit. Respondit óráculum núllum esse in praesentiá perículum; monuit tamen Peliam ut sí quis únum calceum geréns veníret, eum cavéret. Post paucís annís accidit ut Peliás mágnum sacrificium factúrus esset; núntiós in omnís partís dímíserat et certam diem conveniendí díxerat. Dié cónstitútá mágnus hominum numerus undique ex agrís convénit; in hís autem vénit etiam Iásón, quí á pueritiá apud centaurum quendam habitáverat. Dum tamen iter facit, únum é calceís in tránseundó nesció quó flúmine ámísit.


Prev | Next | Contents



Links: MovieAce.com -  Shakespeare-1.com -  Encyclopedia-1.com -  Book-Lover.com